THUS

THUS
THUS
ex Graeco θύον vel θύος, quod quamvis de quibuslibet odoribus in genere dicatur. κατ᾿ ἐξοχην` tamen, uti et vox θυμίαμα,
Recentioribus tus notat, sicuti Incensum apud Latinos: Graece λίβανος, unde Λιβανοφόρος χὼρα, Thurifera regia, apud Arianum, quae, iuxta Sachlitem sinum extensa, Atramitis contigna erat, habebatque praecipuam urbem Sabotha vel Sabbatha, quo tus omne in illa regione proveniens camelis convehebatur, non longe a Cane emporio eiusdem. Minime proin confundenda cum Sabaeorum regione ad Occidentem Arabiae Felic. posita, uti Veteres fecerunt, tus apud Sabaeos provenire existimantes. Certe et diversis Dominis paruêre. Arriani quidem temporibus, et Charibael Homeritarum Sabaeorumque genti imperitabat, at Eleazas regnabat ἐν τῇ Λιβανοφόρῳ, vide eum, ubi de Dioscoridis Insul. quae, licet in mari Azanio, ad Charibaelem pertinente, esset, parebat tamen Thuriferae Domino. Et quidem, Tura, praeter Arabiam nullis, ac ne Arabiae quidem universae. In medio eius fere sunt Atramitae --- capite regni Sabota, in monte excelso --- regio --- undique rupibus invia --- Silvarum longitudo est schoenorum XX. latitudo dimidium eius --- Minaei --- primi commercium thuris fecêre, maximeque exercent: a quibus et Minaeum dictum est. Nec praeterea Arabum alii thuris arborem vident, ac ne horum quidem omnes. Feruntque M M M. non amplius esse samiliarum, quae ius per successiones id sibi vendicent. Sacros vacari ob id, nec ullô congressu soeminarum funerumque, cum incidant eius arbores aut metant, pollui atque ita religione merces augeri. Quidam promiscuum in iis populis esse tradunt, insylvis: alii per vices annorum dividi. Nec arboris ipsius, quae sit facies, constat --- Cortice lauri esse constat: quidam et folium simile dixêre. Talis certe fuit arbor Sardibus. Nam et Asiae Reges serendi curam habuêre --- Meti semel annô solebat, minore occasione vendendi. Iam quaestus alteram vindemiam affert. Prior atque naturalis vindemia, circa Canis ortum, flagrantissimô aestu, incidentibus qua maxime videatur esse praegnans, tenuissimusque tendi cortex. Laxatur hîc plaga, non adimitur. Inde prosilit spuma pinguis. Haec concreta densatur, ubi loci natura poscat, tegete palmeâ excipiente, aliubi areâ circumpavitâ. Purius illô modô, sed hôc ponderosius. Quod in arbore haesit, ferrô depectitur, ideo corticosum. Silva divisa certis portionibus, mutuâ innocentiâ tuta est. Neque ullus saucias arbores custodit. Autumnô legitur ex aestivo partu. Hoc purissimum, candidum. Secunda vindemia est vere, ad eam hieme corticibus incisis. Ruffum hoc exit, nec comparandum priori ---- Quod ex eo rotunditate guttae pependit, masculum vocamus ---- a specie testium --- Praecipua autem gratia est mammoso, cum haerente lacrimâ priore consecuta alia miscuit se. Singula haec manum implere solita invenio ---- Graeci stagoniam et atomum tali modo appellant, minorem autem orobiam. Micas concussu elisas mannam vocamus etc. Plin. l. 12. c. 14. ad quem, ut et Solinum, qui Thuris historiam ex eo deprompsit, vide Salmas. ad Solin. c. 33. ut et supra, in voce Atomum, item Stagonias. Tus autem collectum, Sabotam, ut dictum, camelis convehitur, portâ ad id unâ patente. Digredi viâ capitale leges
fecêre. Ibi decimas Deo, quem vacant Sabin (Soli Theophrastus ait tertiam partem) mensura, non pondere Sacerdotes capiunt. Nec ante mercari licet: inde impensae publicae tolerantur. Nam et benigne certô itenerum numerô Deus hospites pascit. Evehi non potest nisi per Gebanitas, et quae seqq. apud Plin. ibid. ubi optimi thuris libram, post innumeras impensas itinerum XVI. den. Romae suô tempore venisse, probari autem candore, amplitudine, fragilitate, carbone, ut statim ardeat. Item ne dentem recipiat potius, quam in micas frietur, addit. Tantae nempe molis erat praestantissimum hoc odoramenti genus nancisci, quod Diis suis, maiori iam spe, ut rebantur, favoris eorum impetrandi, offerrent prisci, post Troiana scil. tempora. Iis enim nondum ture supplicabatur: Cedritantum et citri suorum fruticum in sacris fumô convolutum nidorem verius, quam odorem, noverant, Plin. l. 13. c. 1. Quam ob rem Homerus nusquam eius meminit, quum tamen religiones antiquas et ceremonias diligentissime frequenter, Sacrorumque ritus accurate describat. Quando autem innorescere hominibus coeperit, Arnobius, disputat, l. 7. contra Gentes, Percunctamur de Ture, unde aut quô tempore nôsse illud aut scire poteritis, ut merito existimetis, aut esse Diis dandum, aut eorum acceptissimum voluntati; novella enim propemodum res est, neque annorum inexplicabilis series, ex quo eius notitia profluit in has partes et delubris meruit interesse divinis: Neque enim temporibus, quemadmodum creditur et perhibetur, Heroicis, quidnam esset Tus, scitum est, Scriptoribus ut comprabatur a priscis, quorum in libris posita nulla eius mentio reperitur, neque genitrix et superstitionis mater Hetruria opinionem eius novit et samam, sacellorum ut indicant ritus: neque quadringentis annis, quibus Albana res viguit, in usum cuiquam venit, sacra res cum fieret: neque ipse Romulus, aut Religionibus Artifex in comminiscendis Numa, aut esse scivit, aut nasci. Unde et quod, tus inter alia, Iano oblatum fuisse, canit Ovidius, Fastor. l. 1. v. 171.
————— Cur, quamvis aliarum Numina placem,
Iane, tibi primum tura merumque fero:
Vel de suo saeculo intelligendum Poetam, vel licentiâ huic hominum generi familiari, dictum id esse, arguunt eruditi; cum Q. quoque Fabius Pictor de Aureo Sec. l. 1. far solum et vinum, hunc in usum, nominaverit. Postmodum vero nihil in sacris ture pretiosius, quod quia magni constaret, publice id Romae suppeditatum sacrificantibus, ex Livio discimus, l. 10. c. 23. Atque hoc Tus dare dixerunt signatâ phrasi: Atuobius, adv. Gentes l. cit. ubi sacrificia Gentilium in suas species dividit, Aut enim, ait, Tus datur, et liquefactum carbonibus disperit: aut animalis est hostia etc. Ovid. l. 2. Trist. El. 1. v. 59.
Et pia tura dedi pro te. —————
Tus nempe dabant primitus, cum nondum hostiae caederentur, ut ex Theophrasto, Porphytio, aliis, docet Eusebius. Imo et postmodum datum id saepissime, nullâ animali hostiâ adiectâ. Certe vix precabantur Deos, quin, si facultas daretur, Tus illis incenderent. Ovid. de Ponto l. 4. Ep. 9. v. 111.
His ego do toties cum ture precantia verba,
Eoo quoties surgit ab orbe dies.
Sed et quoties addebantur hostiae, Tus tamen semper prius dabatur, locumque sic sumebat in ceremoniis primum, ut idem Arnobius ait, ibid. Ita enim res erat, ignem accendebant, tum in aram tus ingerebant, victimas postea mactabant, uti ad eum ex Senecae Oedipode Heraldus docet. Iniectô vero arae ture, vinum furtim ingerebatur et infundebatur, quod pio in igne strideret. Ovid. unde merum thuris socium iterum Arnobio. Fieri autem id solebat, ture ex acerra tribus digitis sumptô. Ovid. Fastor. l. 2. v. 573.
Et digitis tria tura tribus sub limine ponit.
Unde Lactantius, Institut. l. 5. Nam cruciari atque interfici malle, quam tura tribus digitis comprehensa in socum iactare. Vide quoque Plautum in Bacchid. et Milite: plura vero de ritu isto, apud Grodaeum, Miscellan. l. 6. c. 8. et Dalechampium ad Plin. c. 14. l. 12. supra cit. Pertinet huc, quod Alexander M. in pueritia sine parsimonia tura ingerens aris a Paedagogo Leonida increpitus legitur, apud Plut. aliosque. At apud aliquoties iam laudatum Arnobium legas, quosdam, qui religiosiores ceteris esse volebant, non solum ture altaria cumulâsse, sed et ipsas cum eo acertas in illa effudisse, l. 2. uti vidimus supra, voce Acerra. Ex eodem prro incenso, hôc pactô divinabant: Si ignis mox illud arreptum dissolutumque verteret in fumum, et suffitum cieret gratum, laeta; si refugeret, aut odorem exprimeret, inde foedeum, et a natura thuris diversum, abominanda ostendi putabantur. Hinc meminit loci cuiusdam Dion. in Hist. Rom. quem Nymphaeum appellat, in quo ex suffito Ture hoc modo praescita de omnibus rebus futuris petita fuerint, praeterquam de coniugio et morte. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 11. Vide quoque supra Mola. Sed hic pretiosi huius aromatis abusus; genuinus eius in Ecclesia V. T. usus fuit, ubi, divinô iussu, in eo oblationum genere, quod Munus vocant Theologi, farinae pugillus, cum olei ac thuris libamine, offerebatur: Idem quottidie bis in Templo, singulis porro diebus Sabbathi, quotannis tandem modô longe sollenniori, adolebatur in Festo Expiationum, uti supra diximus, in voce Thuribulum; vide quoque infra, ubi de Thymiamate sacro, quod inter alia aromata, etiam ex ture puro, alii lucidissimo, conficiebatut, Exod. c. 30. v. 33. imo ab ipso nomen trahebat. Masculum vero praestantissimum habebatur, quod melato hodie Arabes vocant. Quod proin Gentiles quoque qui sacris operando eblandiri favorem DEorum omni industriâ cupiebant, quique magicô sacrô et amatoriis carminibus mentem alicuius mutare aut Deos sibi propensiores reddere conabantur, potissimum adolebant. Virg. Ecl. 8. v. 65.
Verbenasque adole pingues et mascula tura.
Quem locum explicantem Turnebum vide Adversar. l. 10. c. 2. Atque hinc tus inter praecipua dona, Principibus offerri solita, uti patet ex historia Magorum, qui cum ex consuetudine gentis praetiosissima quaeque recens nato Servatori oblatum venirent, tus quoque ei obtulerunt. Quamvis in hoc Magorum facto sublimius quidpiam latere, pie agnoscant illi, qui ei aurum ut regi, tus ut Deo, myrrham ut homini, ab illis donata sentiunt: tus enim esse adhibitum in libamentis sacrificiorum, et thymiama de Ture soli Deo reservatum, retro diximus. Vide Spanhemium Dub. Euangel. 53. Uti potro apud Gentiles, cum imagines Deorum de loco in locum transferrentur, ture inter alia odoribusque incensis, usque ad agri fines, illas populus prosequebatur, uti docet Cicer. 4. Verr. sic honos postmodum idem Principibus viris exhibitus est, uti de Alexandro M. Babylonem ingresso, refert Curtius, l. 5. c. 1. de Augusto, Puteolanum sinum praetervehente, Sueton. c. 98. de Imperatoribus quoque Christianis, sive eorum laurata, sive cadavera, deferrentur, Corippus, l. 2. de aliis alii. Imo et Cyrillus e Concilio Ephesino ad sua reversus sic exceptus est, ut passim mulieres praeirent, Θυμιατήρια κατέχουϚαι, thuribula manibus tenentes, ut ipsemet memorat Ep. ad Presbyteros Alexandr. in Actis Concilii modo dicti: Qua de re supra dictum non unô locô. Sed nec lignum suô usu caret, eô enim cibum Sabaeos coquere, Plinius refert, l. 12. c. 17. et Scythas, balnei locô, uxoribus aquam fundentibus, corpora scabtô lapide contrita, cupressô, cedrô et thuris lignô confricare solitos, habet Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 4. c. 30. Plura de Ture, apud Auctores rerro laudatos, ut et supra aliquid voce Mayrrha, it. Stagoria. Hinc thurariae tibiae de quibus supra voce Spondulea. Turi vero setvando, malorum Poetarum scripta destinari moris fuisse, apud Graecos olim Latinosque, discimus ex Athenaeo, l. θ. ubi Anaxandridem Comicum, cum adversatios Poetas vicisse declaratus non esset, prae indignatione et morositate, senectutis, vitio, suas fabulas sumere consuevisse, atque Turi mandare discerpendas refert: et Horatio, l. 2. Epist. 1. in fin.
Deferar in vicum vendentem Tus et odores,
Et piper, et quidquid chartis amicitur ineptis.
Adde Martialem, qui librum suum sic admonet, l. 3. Epigr. a.
Cuius vis fieri, libelle, munus,
Festina tibi vindicem parare,
Ne nigram cito raptus in culinam
Cordyllas madidas tegas papyro,
Vel Thuris piperisque, sis cuculus.
Vide quoque supra ubi de Pipere Scombrisque: talia enima chartis ad nihil aliud profuturis a mercatoribus involvi solent.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Thus — ([th]us), adv. [OE. thus, AS. [eth]us; akin to OFries. & OS. thus, D. dus, and E. that; cf. OHG. sus. See {That}.] 1. In this or that manner; on this wise. [1913 Webster] Thus did Noah; according to all that God commanded him, so did he. Gen. vi …   The Collaborative International Dictionary of English

  • thus — [ ðʌs ] adverb FORMAL *** Thus can be used in the following ways: as a way of showing how a sentence or clause is related to what has already been said: No decision had been made, and thus the situation remained unclear. as an ordinary adverb:… …   Usage of the words and phrases in modern English

  • thus — thus, thusly Thus is a word with an awkward role in modern English. Used sparingly and appropriately, it is highlȳ effective, whereas when over used it can seem stilted and affected. It has two basic meanings, (1) ‘in this way’, and (2)… …   Modern English usage

  • thus — W1 [ðʌs] adv formal [: Old English;] 1.) [sentence adverb] as a result of something that you have just mentioned ▪ Most of the evidence was destroyed in the fire. Thus it would be almost impossible to prove him guilty. 2.) in this manner or way ▪ …   Dictionary of contemporary English

  • thus — [adv1] in this manner along these lines, as follows, hence, in kind, in such a way, in this fashion, in this way, just like that, like so, like this, so, thus and so, thus and thus, thusly, to such a degree; concept 544 thus [adv2] accordingly… …   New thesaurus

  • Thus — Thus, n. [L. thus, better tus, frankincense. See {Thurible}.] The commoner kind of frankincense, or that obtained from the Norway spruce, the long leaved pine, and other conifers. [1913 Webster] [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • thus — O.E. þus in this way, related to þæt that and THIS (Cf. this), but the exact connection and P.Gmc. history are obscure. Cognate with O.S., O.Fris. thus, M.Du., Du. dus. Colloquial adv. thusly first recorded 1865 …   Etymology dictionary

  • thus — [thus] adv. [ME < OE] 1. in this or that manner; in the way just stated or in the following manner 2. to this or that degree or extent; so 3. according to this or that; consequently; therefore; hence: often used as a conjunctive adverb 4. for… …   English World dictionary

  • thus|ly — «THUHS lee», adverb. Informal. thus: »A Pisa pizza pie peddler we contacted commented thusly: “Balderdash!” (Maclean s) …   Useful english dictionary

  • Thus — (lat.), Weihrauch, Olibanum, s. b …   Pierer's Universal-Lexikon

  • thus — index a fortiori, consequently Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”